History of the Hunstman World Senior Games
Capiunt ergone te caelum et terra, quoniam tu imples ea? an imples et restat, quoniam non te capiunt? et
quo refundis quidquid impleto caeloet terra restat ex te? an non opus habes, ut quoquam continearis, qui
contines omnia, quoniam quae imples continendo imples? non enim vasa, quae te plena sunt, stabilem te
faciunt, quia etsi frangantur non effunderis. et cum effunderis super nos, non tu iaces, sed erigi
nos,nec tu dissiparis, sed colligis nos. sed quae imples omnia, te toto imples omnia. an quia non
possunt te totum capere omnia, partem tui capiunt et eandem partem simul omnia capiunt? an singulas
singula et maiores maiora, minores minora capiunt? ergo est aliqua pars tua maior, aliqua minor? an
ubique totus es et res nulla te totum capit?